ROS

ROS
I.
ROS
Solino lunaris aspergo, Alcmani ἀέρος θυγάτηρ καὶ ςελάρας, Aeris filia et lunae. Unde vetus Poeta in Pervigilio;
Humor ille, quem serenis astra sudant noctibus.
Et roriflua Luna, in veter. Poetae Ragm.
Quam nos rorifluam sectemur carmine Lunam.
Quae, iudice Salmasiô, importuna cacozelia est, et nimis Poetica locutio. Ros enim matutinô ac vespertinô tempore maxime cadit et quidem saepe, quum Luna nondum supra terram conspicitur, et quum iam sub terram in occasum abit. Eundem margarit arum maritum vocat idem Solinus, c. 53. Margaritas legunt plurimas maximasque; conchae sunt, in quibus reperiuntur, quae certô anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum: quae, ut Solinus e Plinio, sice Solino Ammianus mutuatus atque imitatus est. Sic Isidorus de margaritariis conchis, De quibus tradunt —— quod nocturnô tempore littora appetunt et ex caelesti rore margaritam concipiunt, unde et Caelae nominantur. Sed quomodo conchae, in medio mari conditae totae intra
aquam, rorem illum cupitum haurire queant, qui de caelo cadit, percipi vix potest. Per noctes διανήχεςθαι eas ait Isidorus. Verum non in summo natant aequore, nec extra aquam totas se pandunt, ut illis influere possit humor ille nocturnus: pleraeque saxis et scopulis adhaerescunt, fixaeque radices agunt, totae mari tectae: ad quas quomodo ros pervenire possit, ut inde conciperent? Atqui illae, quae ῥιζοβολοῦςι, plurimum et maximum nutriunt margaritum, eôdem auctore. Imo in penitis ac profundis marium conchae hae sedes sibi collocant, ut ad eas exquirendas urinatores saepe in mare descendant viginti orgyarum altitudine. Quod vero scribit idem Isidorus, per tonitrua frequentia et imbrium effusionem, magis parere concham et plurimum gigni margaritum, non inde fit, quod imbres illos hauriant conchae atque humore inde acceptô gravidae fiant, sed quâdam occultâ naturae vi ac proprietate: quâ et tubera tum maxime nasci ac grandescere traditum est, quum tuerint imbres autumnales ac. tonitrua crebra, et praecipue a tonitribus. Hinc Iuvenalis, Sat. 5. v. 116.
—— tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua cenas
Maiores etc.
Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1128. et seqq. ut et supra, in vocibus Margarita, Peninim etc. Ututautem seres habeat de coniugio Roris et Margaritarum, certum est, rorem pinguem ac melleum, qui de caelis cadit, matutinis temporibus et ubique ab apibus colligitur, purum putum melesse, nihil hîc facientibusapibus, quam quod cum excipiant et in favos refundant. Aristoteles, Hist. Animal. l. 5. c. 22. de Apibus, Κήρωςιν δὲ φέρουςιν ἀπὸ τοῦ δακρύου τῶν δένδρων, μέλι δὲ τὸ πίκτον ἐκ τοῦ ἀέρος καὶ μάλιςτα τῶν ἄςτρων ἐπιτολαῖς καὶ ὅταν καταςκήψῃ ἡ Ι῏ρις. Ubi cer as fieri ex floribus ait, κήρωςιν ex arborum lacrima (unde κόμμωςιν alii hic legunt) mel vero ex aere seu de caelo cadens, excipere et inde favos suos stipare. Itaque ceram ex floribus facere; mel non facere, sed afferre tantum purum putum, sicut ex caelo defluxit, de iisdem in seqq. scribit. Quem secutus Cornelius Celsus, apud Philargyrum, Apes, inquit, ex floribus ceras faciunt, ex rore matutino mel. Hic autem ros, ex quo apes mel suum conficiunt et qui ubique locorum cadit, in quibusdam locis coit in grumulos ac densatur, ac pro Manna colligitur. Seneca, Ep. 84. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli, aut ipsius arundinis humor dulcis, et pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Dicere vult, Rorem illum matutinum in foliis ubique madentium arborum et herbarum inveniri, quem apes legant et contrahant ad mel faciendum: at apud Indos, eundem rorem notabilem acmanifestum deprehendi in arundinum foliis. Quae veter. Manna est, eorumque Mel calaminum, et Dioscoridis ac Plinii saccharum; de quo hodiernoque saccharo aliisque huc facientibus, vide eundem ibid. Sicut de miraculo duplici, quod in tore Deus exhibuit Gideoni, Iudici Israelis, aliisque, sAm. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 49. et de more lavandi tore infantes Graecis usitato supra voce Infans.
II.
ROS
vide infra Rosica Classis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • RoS — ist die Abkürzung für: Reactive Oxygen Species, englisch für Reaktive Sauerstoffspezies, früher als „Sauerstoffradikale“ bezeichnet ReactOS, ein freies Betriebssystem Real Time Operating System, englisch für Echtzeitbetriebssystem Reformierte… …   Deutsch Wikipedia

  • Ros — ist die Abkürzung für: Reactive Oxygen Species, englisch für Reaktive Sauerstoffspezies, früher als „Sauerstoffradikale“ bezeichnet ReactOS, ein freies Betriebssystem Real Time Operating System, englisch für Echtzeitbetriebssystem Reformierte… …   Deutsch Wikipedia

  • ROS — ist die Abkürzung für: Raggruppamento Operativo Speciale italienische Spezialpolizeieinheit Reactive Oxygen Species, englisch für Reaktive Sauerstoffspezies, früher als „Sauerstoffradikale“ bezeichnet ReactOS, ein freies Betriebssystem Real Time… …   Deutsch Wikipedia

  • Ros — or ROS may refer to: * Ros River, Ukraine * Lake Roś, Poland * Edmundo Ros, musician * Ros (vehicles), a Greek light truck manufacturer * RoS (computing), request for a service running dormant on a computer cluster * Ros Sereysothea, a Cambodian… …   Wikipedia

  • ros — ● ros ou rot nom masculin (ancien français ros, roseau) Peigne placé sur le battant du métier à tisser, et entre les dents duquel on place un ou plusieurs fils de chaîne. ⇒ROS, subst. masc. TISS., vieilli. Peigne placé sur le battant du métier à… …   Encyclopédie Universelle

  • Ros — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. {{{image}}}   Sigles d une seule lettre   Sigles de deux lettres > Sigles de trois lettres …   Wikipédia en Français

  • Ros — Saltar a navegación, búsqueda Ros es una localidad situada en la provincia de Burgos, comunidad autónoma de Castilla y León (España), comarca de Odra Pisuerga, ayuntamiento de Valle de Santibáñez. Contenido 1 Datos generales 2 Situación… …   Wikipedia Español

  • ROS —   [Abk. für Resident Operating System, dt. »residentes Betriebssystem«], Betriebssystem, das nicht von einem Datenträger geladen wird und bereits kurz nach dem Einschalten zur Verfügung steht. Ein ROS befindet sich meist in einem ROM und wird von …   Universal-Lexikon

  • ROS — ACCOUNTING abbreviation for return on sales * * * ROS UK US noun [C or U] FINANCE, ACCOUNTING ► ABBREVIATION for RETURN ON SALES(Cf. ↑return on sales) …   Financial and business terms

  • ros — ROS, ROÁSĂ, roşi, roase, adj. 1. Distrus (la suprafaţă) prin acţiunea lentă a unui agent exterior; uzat, deteriorat; subţiat, măcinat. ♦ fig. Care a avut mult de a face cu..., care e plictisit de..., care e consumat de... 2. fig. Mâncat, măcinat …   Dicționar Român

  • ros|y — «ROH zee», adjective, ros|i|er, ros|i|est. 1. a) like a rose; pinkish red; rose red: »a rosy cloud, the rosy tints of sunset. b) …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”